ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ

А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Щ  Э  Ю  Я  AZ

 

quod et domnus praefatus rex non rennuit. Et coniugens se supradictus dux in praesentiam piissimi regis ad Wormatiam civitatem, ibi renovans sacramenta et dans duodecim obsides electos, ut omnia conservaret, quicquid domno Pippino regi iureiurando promiserat in causa supradicti domni Caroli regis vel fidelium suorum; qui et ipsi obsides recepti sunt in Carisiacum villa de manu Sinberti episcopi. Sed non diu praefatus dux Tassilo promissiones, quas fecerat, conservavit.Et celebravit domnus gloriosus praedictus rex natalem Domini in supradicta villa Carisiacum et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in 782. DCCLXXXII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens, Renum transiens ad Coloniam et synodum tenuit, ubi Lippiae consurgit; ibique omnes Saxones venientes, excepto rebellis Widochindus. Etiam illuc convenerunt Nordmanni missi Sigifridi regis, id est Halptani cum sociis suis; similiter et Avari illuc convenerunt, missi a cagano et iugurro. Ibi peracto placito reversus est domnus Carolus rex in Franciam. Et cum reversus fuisset, statim iterum Saxones solito more rebellati sunt, suadente Widochindo. Et ignorante hoc domno Carolo rege, misit missos suos Adalgisum et Gailonem atque Woradum, ut moverent exercitum Francorum et Saxonum super Sclavos paucos, qui rebelles fuerant. Et supranominati missi in via audientes, quod Saxones rebellati fuissent, coniungentes supradictam scaram, inruerunt super Saxones et nullum mandatum exinde fecerunt domno Carolo regi. Et commiserunt bellum cum Saxonibus; et fortiter pugnantes et multos Saxones interimentes victores extiterunt Franci. Et ceciderunt ibi duo ex ipsis *missis, Adalgisus et Gailo, in monte, qui dicitur Suntdal.Hoc audiens domnus Carolus rex una cum Francis, quos sub celeritate coniungere potuit, illuc perrexit et pervenit usque ad locum, ubi Alara confluit in Wisora. Tunc omnes Saxones iterum convenientes subdiderunt se sub potestate supradicti domni regis et reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsud rebellium maxime terminaverunt, ad occidendun IIIID; quod ita et factum est, excepto Widochindo, qui fuga lapsus est partibus Nordmanniae. Haec omnia peracta reversus est praefatus domnus rex in Francia.Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Teodone-villa, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in 783. DCCLXXXIII. Tunc obiit domna ac bene merita Hildegardis regina pridie Kal. Mai., quod evenit in die tunc in tempore vigilia ascensionis Domini. Et domnus rex Carolus iter fecit partibus Saxoniae, eo quod Saxones iterum rebelles fuissent, et cum paucis Francis ad Theotmalli pervenit. Ibi Saxones praeparaverunt pugna in campo, qui viriliter domnus Carolus rex et Franci solito more super eos inruentes et Saxones terga vertentes; et Domino adiuvante Franci victores extiterunt, et cecidit ibi maxima multitudo Saxonum, ita ut pauci fugam evasissent. Et inde cum victoria venit suprascriptus gloriosus rex ad Paderbrunnen, ibi coniungens exercitum suum. Et perrexit, ubi iterum Saxones se coniunxerunt, ad fluvium, cuius vocabulum est Hasa. Ibi iterum pugna inita non minor numerus Saxonum ibi cecidit, et auxiliante Domino Franci victores extiterunt. Et iter peragens iamdictus domnus Wisoram fluvium transiit, ad Albiam fluvium usque pervenit; et inde reversus praefatus magnus rex in Franciam.Et in eodem anno obiit bonae memoriae domna Berta regina IIII. Id. Iul. Et cum Wormatiam pervenisset domnus rex Carolus, sociavit sibi in matrimonium domna Fastradane regina.Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Haristallio, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in 784. DCCLXXXIIII. Et tunc rebellati sunt iterum Saxones solito more et cum eis pars aliqua Frisonum.Tunc deinde domnus Carolus rex iter peragens Renum transiit ad Lippiaham et ingressus est Saxoniam circuiendo et vastando, usque quod pervenit ad Huculvi. Ibi consilio inito, eo quod nimium inundationes aquarum fuissent, ut per Toringiam de orientale parte introisset super Ostfalaos et filium suum domnum Carolum dimisisset una cum scara contra Westfalaos; quod et ita factum est. Domnus rex Carolus perrexit per Toringiam usque ad fluvium Albiam et inde ad Stagnfurd et inde ad Scahiningi; ibique conventionem factam reversus est in Franciam supradictus gloriosus rex.Westfalai vero voluerunt se congregare ad Lippiam. Quo audito a supradicto filio domni Caroli regis, obviam eis accessit una cum scara, quae cum eo dimissa fuit, in pago, qui dicitur Dragini, et inierunt bellum. Auxiliante Domino domnus Carolus, filius magni regis Caroli, victor extitit una cum Francis, multis Saxonibus interfectis; volente Deo inlesus remeavit ad genitorem suum in Wormatiam civitatem. Ibique inito consilio cum Francis, ut iterum hieme tempore iter fecisset supradictus domnus rex in Saxoniam; quod ita et factum est. Et celebravit natalem Domini iuxta Skidrioburg in pago Waizzagawi super fluvium Ambra in villa Liuhidi. Et inmutavit se numerus annorum in 785. DCCLXXXV. Tunc domnus rex Carolus supradictum dictum iter peragens usque ad Rimee pervenit super fluvium Wisora, ubi confluit Waharna. Et propter nimiam inundationes aquarum inde reversus est Eresburgum; uxorem suam domnam Fastradanem reginam una cum filiis et filiabus suis ad se venire iussit. Ibi tota hieme residens et ibi pascha iam fatus excellentissimus rex celebravit. Et dum ibi resideret, multotiens scaras misit et per semetipsum iter peregit; Saxones, qui rebelles fuerunt, depraedavit et castra cepit et loca eorum munita intervenit et vias mundavit, ut dum tempus congruum venisset. Sinodum vero publicum tenuit ad Paderbrunnen; et inde iter peragens vias apertas nemini contradicente per totam Saxoniam, quocumque voluit. Et tunc in Bardengawi venit ibique mittens post Widochindum et Abbionem et utrosque ad se conduxit et firmavit, ut non se subtrahissent, nisi in Francia ad eum pervenissent; petentibus illis, ut credentias haberent, quod in*laesi fuissent, sicut et factum est. Tunc domnus Carolus rex reversus est in Franciam et mittens ad supradictos Widochindum et Abbionem obsides per missum suum Amalwinum; qui cum recepissent obsides, illos secum deducentes et coniunxerunt se ad Attiniacum villa ad domnum regem Carolum. Et ibi baptizati sunt supranominati Widochindus et Abbi una cum sociis eorum; et tunc tota Saxonia subiugata est.Et in eadem villa celebravit saepedictus gloriosus rex natalem Domini et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in 786. DCCLXXXVI. Tunc domnus Carolus rex misit exercitum suum partibus Brittaniae una cum misso suo Audulfo sinescalco; et ibi multos Brittones conquesierunt una cum castellis et firmitates eorum locis palustribus seu et in caesis. Et sicut supra diximus, in multis firmitatibus Brittonum praevaluerunt Franci et cum victoria Domino volente reversi sunt et capitaneos eorum ad synodum repraesentabant supradicto domno rege in Wormatiam.Tunc domnus rex Carolus praespiciens, se ex omni parte Deo largiente pacem habere, sumpsit consilium orationis causae ad limina beatorum apostolorum iter peragendi et causas Italicas disponendi, et cum missis imperatoris placitum habendi de convenentiis eorum; quod ita factum est. Tunc suprascriptus domnus rex natalem Domini celebravit in Florentia civitate. Et inmutavit se numerus annorum in 787. DCCLXXXVII. Tunc domnus rex Carolus supradicto itinere ita peragens Romam venit et valde honorifice a domno apostolico Adriano receptus est; et aliquod dies ibi moratus est cum domno apostolico. Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat. Sed hoc minime apostolicus credebat neque obtimates Francorum, et consilium fecerunt cum supranominato domno Carolo rege, ut partibus Beneventanis causas firmando advenisset; quod ita factum est. Et dum Capuam venisset, Areghisus dux reliquid Beneventum civitatem et in Salernum se reclusit; et timore perterritus non fuit ausus per semet ipsum faciem domni regis Caroli videre. Sed mittens missos et ambos filios suos proferens, id est Rumaldum, quem domnus Carolus rex secum habebat, et Grimoaldum, quem supradictus Areghis secum retinebat; et offerens multa munera et alios obsides, ut petitionem eius obtemperasset. Tunc domnus ac gloriosus Carolus rex praespexit una cum sacerdotibus vel ceteris obtimatibus suis, ut non terra deleretur illa et episcopia vel monasteria non desertarentur, elegit XII obsides et tertium decimum filium supradicti ducis nomine Grimoaldum. Et accepta munera iuraverunt omnes Beneventani, tam supradictus dux quam et Rumaldus. Et reversus est sepenominatus piissimus rex et celebravit pascha cum domno apostolico in Roma.Ibique venientes missi Tassiloni ducis, hii sunt Arnus episcopus et Hunricus abba, et petierunt apostolicum, ut pacem terminaret inter domnum Carolum regem et Tassilonem ducem. Unde et domnus apostolicus multum se interponens, postolando iamdicto domno rege. Et ipse domnus rex respondit apostolico, hoc se voluisse et per multa tempora quaesisse, et minime invenire potuit; et proferebat statim fieri. Et voluit supradictus domnus rex in praesentia domni apostolici cum ipsis missis pacem firmare; et rennuentibus supradictis missis, quia non ausi fuissent de eorum parte ullam firmitatem facere. Apostolicus vero cum cognovisset de instabilitate vel mendatia eorum, statim supra ducem eorum vel suis consentaneis anathema posuit, si ipse sacramenta, quae promiserat domno Pippino regi et domno Carolo itemque regi, non adimplesset. Et obtestans supradictos missos, ut contestarent Tassilonem, ut non aliter fecisset, nisi in omnibus oboediens fuisset domno regi Carolo et filiis eius ac genti Francorum, ut ne forte sanguinis effusio provenisset vel lesio terrae illius; et si ipse dux obdurato corde verbis supradicti apostolici minime oboedire voluisset, tunc domnus Carolus rex et suus exercitus absoluti fuissent ab omni periculo peccati, et quicquid in ipsa terra factum eveniebat in incendiis aut in homicidiis vel in qualecumque malitia, ut hoc super Tassilonem et eius consentaneis evenisset et domnus rex Carolus ac Franci innoxii ab omni culpa exinde permansissent.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ    

Рубрики

Рубрики