ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ

А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Щ  Э  Ю  Я  AZ

 

Inde motus est exercitus partibus Saxoniae per duas turmas: in unam fuit domnus Carolus gloriosissimus rex; in aliam misit domnum Carolum nobilissimum filium suum per Coloniam. Saxones autem congregantes se in campo, qui dicitur Sinistfelt, praeparantes se quasi ad pugnam; cum vero audissent se ex duabus partibus esse circumdatos, dissipavit Deus consilia eorum, et quamvis fraudulenter et christianos se et fideles domno regi fore promiserunt. Rex ad palatium, quod Aquis vocatur, rediit ibique natalem Domini celebravit et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in 795. DCCXCV. In quo etiam rex venit ad locum, qui dicitur Cuffinstang, in suburbium Mogontiacensis urbis, et tenuit ibi placitum suum. Audiens vero, quod Saxones more solito promissionem suam, quam de habenda christianitate et fide regis tenenda fecerant, irritam fecissent, cum exercitu in Saxoniam ingressus est et usque ad fluvium Albim pervenit ad locum, qui dicitur Hliuni; in quo tunc Witzin Abodritorum rex a Saxonibus occisus est. Ibi etiam venerant missi tudun, qui in gente et regno Avarorum magnam potestatem habebat; qui dixerunt, quod idem tudun cum terra et populo suo se regi dedere vellet et eius ordinatione christianam fidem suscipere vellet.Rex vero afflictis magna ex parte Saxonibus eorumque terra vastata acceptisque eorum obsidibus in Gallias rediit et in palatio, qui vocatur Aquis, natalem Domini celebravit et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in 796. DCCXCVI. Adrianus papa obiit, et Leo, mox ut in locum eius successit, misit legatos cum muneribus ad regem; claves etiam confessionis sancti Petri et vexillum Romanae urbis eidem direxit. Sed et Heiricus dux Foroiulensis missis hominibus suis cum Wonomyro Sclavo in Pannonias hringum gentis Avarorum longis retro temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se principibus, spoliavit, – chagan sive iuguro intestina clade addictis et a suis occisis – thesaurum priscorum regum multa seculorum prolixitate collectum domno regi Carolo ad Aquis palatium misit. Quo accepto peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magnam inde partem Romam ad limina apostolorum misit per Angilbertum dilectum abbatem suum; porro reliquam partem obtimatibus, clericis sive laicis, ceterisque fidelibus suis largitus est.In eodem anno tudun secundum pollicitationem suam cum magna parte Avarorum ad regem venit, se cum populo suo et patria regi dedit; ipse et populus baptizatus est, et honorifice muneribus donati redierunt.Rex collectis exercitibus suis Saxoniam ingressus est, filium suum Pippinum regem Italiae in Pannonias cum exercitu misso. Cuius legationes ad eum in eadem Saxonia venerunt, una, quae dixit occurrisse ei kagan cum ceteris optimatibus, quem sibi Avares post interfectionem priorum constituerunt; altera, quae dixit Pippino cum exercitu suo in hringo sedere. Et domnus rex peragrata Saxonia cum integro exercitu suo in Gallias se recepit et in Aquis palatio filium suum Pippinum e Pannonia redeuntem et partem thesauri, quae remanserat, adducentem laetus aspexit.Atque ibidem natalem Domini ac pascha celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in 797. DCCXCVII. Barcinona civitas Hispaniae, quae iam pridem a nobis desciverat, per Zatun praefectum ipsius nobis est reddita. Nam ipse ad palatium veniens domno regi semetipsum cum civitate commendavit.Expeditio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est; et rex de Haduloha regressus – hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit – tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.Et in Aquis palatio Abdellam Sarracenum filium Ibin-Mauge regis, qui a fratre regno pulsus in Mauritania exulabat, ipso semetipsum cominendante suscepit. Illuc et legatus Nicetae, qui tunc Siciliam regebat, nomine Theoctistus venit imperatoris epistolam portans; quem magnifice suscipiens post paucos dies absolvit.Et Novembrio mense mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit positisque castris apud Wisoram fluvium locum castrorum Heristelli vocari iussit. Illuc legati gentis Avarorum cum muneribus magnis venerunt. Inde Abdellam Sarracenum cum filio suo Hludowico in Hispanias reverti fecit et filium suum Pippinum ad Italiam misit; ipse ad disponendam Saxoniam totum hiemis tempus inpendens ibi natalem Domini, ibi pascha celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in 798. DCCXCVIII. Venit etiam et legatus Hadefonsi regis Galleciae et Asturiae, nomine Froia, papilionem mirae pulchritudinis praesentans.Sed in ipso paschae tempore Nordliudi trans Albim sedentes seditione commota legatos regios, qui tunc ad iustitias faciendas apud eos conversabantur, conprehendunt, quosdam ex eis statim trucidantes, ceteros ad redimendum reservant; ex quibus aliqui effugerunt, ceteri redempti sunt. Rex collecto exercitu de Haristalli ad locum, qui Mimda dicitur, perrexit; et facto consilio in desertores arma corripuit et totam inter Albim et Wisuram Saxoniam populando peragravit. Nordliudi contra Thrasuconem ducem Abodritorum et Eburisum legatum nostrum conmisso proelio acie victi sunt. Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt. Et rex acceptis obsidibus, etiam et his, quos perfidissimos primores Saxonum consignabant, in Franciam reversus est.Et Aquasgrani palatium pergens legationem Grecorum a Constantinopoli missam suscepit. Erant enim legati Michahel patricius quondam Frigiae et Theophilus presbyter, epistolam Herenae imperatricis ferentes; nam filius eius Constantinus imperator anno superiore a suis conprehensus et excecatus est. Haec tamen legatio tantum de pace fuit. Quos cum absolvisset, absolvit etiam cum eis et Sisinnium fratrem Tarasii Constantinopolitani episcopi iamdudum in Italia proelio captum.Hoc anno sidus, quod dicitur Martis, a superioris anni Iulio usque ad huius anni Iulium nusquam in toto caelo videri potuit.Insulae Baleares a Mauris et Sarracenis depraedatae sunt.Hadefonsus rex Galleciae et Asturiae praedata Olisipona ultima Hispaniae civitate insignia victoriae suae loricas, mulos captivosque Mauros domno regi per legatos suos Froiam et Basiliscum hiemis tempore misit.Sicque in hoc palatio et natalem Domini et pascha a domno rege celebrata sunt. Et inmutavit se numerus annorum in 799. DCCXCVIIII. Romani Leonem papam letania maiore captum excecaverunt ac lingua detruncaverunt. Qui in custodia missus noctu per murum evasit et ad legatos domni regis, qui tunc apud basilicam sancti Petri erant, Wirundum scilicet abbatem et Winigisum Spolitinum ducem, veniens Spoletium est deductus.Domnus rex ad Saxoniam profectus Renum ad Lippeam transivit et in loco, qui vocatur Padrabrunno, positis castris consedit et inde diviso exercitu Carlum filium suum cum medietate ad conloquium Sclavorum et ad recipiendos, qui de Nordliudis venerunt, Saxones in Bardengauwi direxit. Ipse altera medietate secum retenta eodem in loco Leonem pontificem summo cum honore suscepit ibique reditum Carli filii sui ex*pectans Leonem pontificem simili, quo susceptus est, honore dimisit; qui statim Romam profectus est, et rex Aquasgrani palatium suum reversus est.In eadem expeditione legatus Michahelis Siciliae praefecti, nomine Danihel, ad domnum regem venit atque inde iterum cum magno honore dimissus est.Eodem anno gens Avarum a fide, quam promiserat, defecit, et Ericus dux Foroiulensis post tot prospere gestas res iuxta Tharsaticam Liburniae civitatem insidiis oppidanorum oppressus est, et Geroldus comes, Baioariae praefectus, commisso contra Avares proelio cecidit.Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt. Signa quoque Maurorum in pugna sublata et domno regi praesentata sunt.Wido comes, qui in marcam Brittaniae praesidebat, una cum sociis comitibus Brittaniam ingressus totamque perlustrans in deditionem accepit; et regi de Saxonia reverso arma ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit. Nam his se et terram et populum unusquisque illorum tradidit, et tota Brittaniorum provincia, quod numquam antea, a Francis subiugata est.Eodem anno monachus quidam de Hierosolimis veniens benedictionem et reliquias de sepulchro Domini, quos patriarcha Hierosolimitanus domno regi miserat, detulit.Azan praefectus civitatis, quae dicitur Osca, claves urbis per legatum suum cum muneribus transmisit.Celebratusque est dies natalis Domini in eodem palatio. Et inmutavit se numerus annorum in 800. DCCC. Rex absolutum Hierosolimitanum monachum reverti fecit, mittens cum eo Zachariam presbiterum de palatio suo, qui donaria eius per illa sancta loca deferret. Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit. Indeque iterum per litus oceani Ratumagum civitatem profectus est, ibique Sequana amne transmisso Turonis ad sanctum Martinum orationis causa pervenit, moratus ibi dies aliquot propter adversam domnae Liutgardae coniugis valitudinem, quae ibidem et defuncta et humata est; obiit autem dieII. Non. Iunii.Inde per Aurelianos ac Parisios regressus *Aquasgrani reversus est. Et pridie Non. Iul. insolito more aspera pruina erat et VII. Id. Iul. similiter, quae tamen nihil incommoditatis fructibus attulit.Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit. Ibi ordinata in Beneventanos expeditione post septem dierum inducias Romam iter convertit et exercitum cum Pippino filio suo in Beneventanorum terras praedatum ire iussit. Romam vero cum venisset, occurrit ei pridie Leo papa et Romani cum eo apud Nomentum, duodecimo ab urbe lapide, et summa eum humilitate summoque honore suscepit;
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

ТОП авторов и книг     ИСКАТЬ КНИГУ В БИБЛИОТЕКЕ    

Рубрики

Рубрики